- BASAN
- BASANi. e. in dente, sive in ebore, aut in mutatione, vel in somno, aut confusio, vel ignominia. (Hesychius, Βασὰν, αἰσχύνη) Regia Og Regis, quae pascuis, ac nemoribus abundans cecidit in sortem dimidiae tribûs Manassis. Longitudine a torrente Iaboc, usque ad terminos Selcha, Gessuri et Machati; latitudine vero a montibus Galaad, Seir et Hermon, usque ad mare Galilaeae et Iordanem extenditur. Quae et Havoth-iair Deuter. c. 3. v. 14. dicitur, ac terra Rephaim. Graece Iosepho, Ptolemaeo, et Stephano Βαταναῖα, vel Βαταῃέα, cuius pascua praeter Mosen ac Davidem veteres scriptores mire celebrant. Hieronymus in Amos c. 4. v. 1 Vaccas pingues de armento se esse noverint, sive quae nutriantur in pascuis Basan, quae sunt loca herbarum fertilissima. Theodoretus ibidem Δαμάλεις δὲ ἀυτὰς τῆς Βασανίτιδος ὀνομάζει, ὡς ἀβροδιαίτους, καὶ χλιδῇ παντοδαπῇ κεχρημένας. Τοιαῦται γὰρ καὶ τῆς Βασανιτιδος αἱ δαμάλεις διὰ νομῆς ἀφθονίαν σκιρτῶσαι. Scilicet teste Cyrillô in eundem locum, Χῶρα ἡ Βασανῖτις, ἕυβοτός τε καὶ ἐυάνθης καὶ πολὺ λίαν ἐπιτηδείως ἔχουσα πρὸς τὸ δύναςθαι καταπιαίνειν ἀμφιλαφῶς τὰ εν ἀντῇ βοσκόμενα. Apud Tzetzen Chil. 10. Hist. 306. legitut,Βασὰν κατά τινας Σκυθῶν λέγεται πόλις εἰναι.Magnô errore. aliud enim Basan regio, aliud Bethsan oppidum, quod Graece Σκυθύπολις dicitur, non tamen a Sycthis uti volunt, sed quiaspinae genus scitta, ibi crescebat affatim, uti docet Bochart. l. 3. Phaleg. c. 13. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.